Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 11:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum.

2.  Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens :

3.  Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israël, qui est in Juda et Benjamin :

4.  Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros : revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam.

5.  Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et ædificavit civitates muratas in Juda.

Read complete chapter 2 Petri 11