Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 10:12-19 Vulgata Latina (VULG)

12.  Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis.

13.  Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum :

14.  locutusque est juxta juvenum voluntatem : Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.

15.  Et non acquievit populi precibus : erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.

16.  Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum : Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël ; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.

17.  Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.

18.  Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est : porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.

19.  Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc.

Read complete chapter 2 Petri 10