Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Petri 10:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Profectus est autem Roboam in Sichem : illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem.

2.  Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est.

3.  Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël : et locuti sunt ad Roboam, dicentes :

4.  Pater tuus durissimo jugo nos pressit : tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.

5.  Qui ait : Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,

6.  iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens : Quid datis consilii ut respondeam populo ?

7.  Qui dixerunt ei : Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.

Read complete chapter 2 Petri 10