Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Ad Timotheum 4:10-22 Vulgata Latina (VULG)

10.  Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.

11.  Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.

12.  Tychicum autem misi Ephesum.

13.  Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.

14.  Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :

15.  quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.

16.  In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.

17.  Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.

18.  Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

19.  Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.

20.  Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

21.  Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.

22.  Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.

Read complete chapter 2 Ad Timotheum 4