Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Ad Timotheum 3:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :

2.  erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,

3.  sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

4.  proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :

5.  habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :

6.  ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :

7.  semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

8.  Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;

9.  sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

10.  Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

Read complete chapter 2 Ad Timotheum 3