Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Ad Timotheum 1:14-18 Vulgata Latina (VULG)

14.  Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.

15.  Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.

16.  Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :

17.  sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit.

18.  Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.

Read complete chapter 2 Ad Timotheum 1