Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Ad Timotheum 1:10-17 Vulgata Latina (VULG)

10.  Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :

11.  in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.

12.  Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

13.  Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.

14.  Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.

15.  Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.

16.  Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :

17.  sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit.

Read complete chapter 2 Ad Timotheum 1