Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Ad Thessalonicenses 3:2-14 Vulgata Latina (VULG)

2.  et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.

3.  Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.

4.  Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.

5.  Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.

6.  Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.

7.  Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :

8.  neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.

9.  Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.

10.  Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.

11.  Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.

12.  Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.

13.  Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.

14.  Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :

Read complete chapter 2 Ad Thessalonicenses 3