Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Ad Thessalonicenses 2:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum :

2.  ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.

3.  Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,

4.  qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

5.  Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ?

6.  et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.

7.  Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.

8.  Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum :

9.  cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,

Read complete chapter 2 Ad Thessalonicenses 2