Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Ad Corinthios 9:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis.

2.  Scio enim promptum animum vestrum : pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.

3.  Misi autem fratres : ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis :

4.  ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.

Read complete chapter 2 Ad Corinthios 9