Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Ad Corinthios 8:18-24 Vulgata Latina (VULG)

18.  Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :

19.  non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :

20.  devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.

21.  Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.

22.  Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,

23.  sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.

24.  Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.

Read complete chapter 2 Ad Corinthios 8