Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Ad Corinthios 5:2-15 Vulgata Latina (VULG)

2.  Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes :

3.  si tamen vestiti, non nudi inveniamur.

4.  Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.

5.  Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.

6.  Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino

7.  (per fidem enim ambulamus, et non per speciem) :

8.  audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.

9.  Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.

10.  Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

11.  Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.

12.  Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.

13.  Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis.

14.  Caritas enim Christi urget nos : æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt :

15.  et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

Read complete chapter 2 Ad Corinthios 5