Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Ad Corinthios 5:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.

2.  Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes :

3.  si tamen vestiti, non nudi inveniamur.

4.  Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.

5.  Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.

6.  Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino

Read complete chapter 2 Ad Corinthios 5