Vetus Testamentum

Novum Testamentum

2 Ad Corinthios 12:2-8 Vulgata Latina (VULG)

2.  Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum.

3.  Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit :

4.  quoniam raptus est in paradisum : et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.

5.  Pro hujusmodi gloriabor : pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.

6.  Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens : veritatem enim dicam : parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.

7.  Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet.

8.  Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me :

Read complete chapter 2 Ad Corinthios 12