Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 9:24-30 Vulgata Latina (VULG)

24.  Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.

25.  Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.

26.  His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.

27.  Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.

28.  De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.

29.  De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.

30.  Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.

Read complete chapter 1 Petri 9