Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 9:19-27 Vulgata Latina (VULG)

19.  Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.

20.  Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.

21.  Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii.

22.  Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,

23.  tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis.

24.  Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.

25.  Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.

26.  His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.

27.  Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.

Read complete chapter 1 Petri 9