Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 9:13-21 Vulgata Latina (VULG)

13.  Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.

14.  De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.

15.  Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph :

16.  et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.

17.  Janitores autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum princeps,

18.  usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.

19.  Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.

20.  Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.

21.  Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii.

Read complete chapter 1 Petri 9