Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 9:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.

2.  Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.

3.  Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.

4.  Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.

5.  Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus.

6.  De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.

7.  Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana,

8.  et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ,

9.  et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.

10.  De sacerdotibus autem : Jedaia, Jojarib, et Jachin :

11.  Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.

12.  Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.

13.  Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.

Read complete chapter 1 Petri 9