Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 8:22-40 Vulgata Latina (VULG)

22.  Et Jespham, et Heber, et Eliel,

23.  et Abdon, et Zechri, et Hanan,

24.  et Hanania, et Ælam, et Anathothia,

25.  et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac.

26.  Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,

27.  et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.

28.  Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.

29.  In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha :

30.  filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,

31.  Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth :

32.  et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.

33.  Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.

34.  Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.

35.  Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.

36.  Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro Zamri genuit Mosa,

37.  et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.

38.  Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel.

39.  Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.

40.  Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.

Read complete chapter 1 Petri 8