Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 5:4-17 Vulgata Latina (VULG)

4.  Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,

5.  Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,

6.  Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.

7.  Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.

8.  Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.

9.  Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.

10.  In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.

11.  Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha :

12.  Joël in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan.

13.  Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.

14.  Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.

15.  Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.

16.  Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.

17.  Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël.

Read complete chapter 1 Petri 5