Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 4:25-42 Vulgata Latina (VULG)

25.  Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.

26.  Filii Masma : Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.

27.  Filii Semei sedecim, et filiæ sex : fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda.

28.  Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,

29.  et in Bala, et in Asom, et in Tholad,

30.  et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,

31.  et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim : hæ civitates eorum usque ad regem David.

32.  Villæ quoque eorum : Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.

33.  Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal : hæc est habitatio eorum, et sedium distributio.

34.  Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ,

35.  et Joël, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel,

36.  et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,

37.  Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.

38.  Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.

39.  Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis.

40.  Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.

41.  Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda : et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem : habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.

42.  De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi :

Read complete chapter 1 Petri 4