Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 4:22-34 Vulgata Latina (VULG)

22.  Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem : hæc autem verba vetera.

23.  Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus : commoratique sunt ibi.

24.  Filii Simeon : Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.

25.  Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.

26.  Filii Masma : Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.

27.  Filii Semei sedecim, et filiæ sex : fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda.

28.  Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,

29.  et in Bala, et in Asom, et in Tholad,

30.  et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,

31.  et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim : hæ civitates eorum usque ad regem David.

32.  Villæ quoque eorum : Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.

33.  Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal : hæc est habitatio eorum, et sedium distributio.

34.  Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ,

Read complete chapter 1 Petri 4