Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 27:23-34 Vulgata Latina (VULG)

23.  Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius : quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli.

24.  Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit : quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.

25.  Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel : his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ.

26.  Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub :

27.  vinearumque cultoribus, Semeias Romathites : cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.

28.  Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanam Gederites : super apothecas autem olei, Joas.

29.  Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites : et super boves in vallibus, Saphat filius Adli :

30.  super camelos vero, Ubil Ismahelites : et super asinos, Jadias Meronathites :

31.  super oves quoque, Jaziz Agareus : omnes hi, principes substantiæ regis David.

32.  Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus : ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.

33.  Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.

34.  Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab.

Read complete chapter 1 Petri 27