23. Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius : quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli.
24. Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit : quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
25. Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel : his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ.
26. Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub :
27. vinearumque cultoribus, Semeias Romathites : cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.
28. Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanam Gederites : super apothecas autem olei, Joas.
29. Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites : et super boves in vallibus, Saphat filius Adli :
30. super camelos vero, Ubil Ismahelites : et super asinos, Jadias Meronathites :
31. super oves quoque, Jaziz Agareus : omnes hi, principes substantiæ regis David.
32. Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus : ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.
33. Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.