Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 27:23-32 Vulgata Latina (VULG)

23.  Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius : quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli.

24.  Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit : quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.

25.  Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel : his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ.

26.  Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub :

27.  vinearumque cultoribus, Semeias Romathites : cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.

28.  Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanam Gederites : super apothecas autem olei, Joas.

29.  Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites : et super boves in vallibus, Saphat filius Adli :

30.  super camelos vero, Ubil Ismahelites : et super asinos, Jadias Meronathites :

31.  super oves quoque, Jaziz Agareus : omnes hi, principes substantiæ regis David.

32.  Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus : ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.

Read complete chapter 1 Petri 27