Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 27:17-25 Vulgata Latina (VULG)

17.  Levitis, Hasabias filius Camuel : Aaronitis, Sadoc :

18.  Juda, Eliu frater David : Issachar, Amri filius Michaël.

19.  Zabulonitis, Jesmaias filius Abdiæ : Nephthalitibus, Jerimoth filius Ozriel :

20.  filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu : dimidiæ tribui Manasse, Joël filius Phadaiæ :

21.  et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariæ : Benjamin autem, Jasiel filius Abner :

22.  Dan vero, Ezrihel filius Jeroham : hi principes filiorum Israël.

23.  Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius : quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli.

24.  Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit : quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.

25.  Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel : his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ.

Read complete chapter 1 Petri 27