16. Porro tribubus præerant Israël, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri : Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha :
17. Levitis, Hasabias filius Camuel : Aaronitis, Sadoc :
18. Juda, Eliu frater David : Issachar, Amri filius Michaël.
19. Zabulonitis, Jesmaias filius Abdiæ : Nephthalitibus, Jerimoth filius Ozriel :
20. filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu : dimidiæ tribui Manasse, Joël filius Phadaiæ :
21. et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariæ : Benjamin autem, Jasiel filius Abner :
22. Dan vero, Ezrihel filius Jeroham : hi principes filiorum Israël.
23. Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius : quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli.
24. Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit : quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
25. Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel : his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ.
26. Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub :
27. vinearumque cultoribus, Semeias Romathites : cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.