Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 26:19-32 Vulgata Latina (VULG)

19.  Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.

20.  Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.

21.  Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.

22.  Filii Jehieli : Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini.

23.  Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.

24.  Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris.

25.  Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.

26.  Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,

27.  de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.

28.  Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.

29.  Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.

30.  Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.

31.  Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,

32.  fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.

Read complete chapter 1 Petri 26