Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 26:15-29 Vulgata Latina (VULG)

15.  Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium.

16.  Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam.

17.  Ad orientem vero Levitæ sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini.

18.  In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.

19.  Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.

20.  Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.

21.  Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.

22.  Filii Jehieli : Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini.

23.  Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.

24.  Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris.

25.  Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.

26.  Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,

27.  de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.

28.  Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.

29.  Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.

Read complete chapter 1 Petri 26