Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 26:10-24 Vulgata Latina (VULG)

10.  De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),

11.  Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.

12.  Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.

13.  Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.

14.  Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.

15.  Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium.

16.  Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam.

17.  Ad orientem vero Levitæ sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini.

18.  In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.

19.  Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.

20.  Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.

21.  Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.

22.  Filii Jehieli : Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini.

23.  Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.

24.  Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris.

Read complete chapter 1 Petri 26