Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 26:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.

2.  Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus,

3.  Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus.

4.  Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus,

5.  Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus.

6.  Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi.

7.  Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.

8.  Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.

Read complete chapter 1 Petri 26