Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 23:4-15 Vulgata Latina (VULG)

4.  Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum, sex millia.

5.  Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum.

6.  Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.

7.  Filii Gerson : Leedan, et Semei.

8.  Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.

9.  Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan.

10.  Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor.

11.  Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.

12.  Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.

13.  Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.

14.  Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.

15.  Filii Moysi : Gersom et Eliezer.

Read complete chapter 1 Petri 23