Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 23:25-32 Vulgata Latina (VULG)

25.  Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.

26.  Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.

27.  Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.

28.  Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.

29.  Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.

30.  Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam,

31.  tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.

32.  Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.

Read complete chapter 1 Petri 23