Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 2:43-55 Vulgata Latina (VULG)

43.  Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.

44.  Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.

45.  Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur.

46.  Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.

47.  Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.

48.  Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.

49.  Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.

50.  Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.

51.  Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.

52.  Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.

53.  Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.

54.  Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai :

55.  cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.

Read complete chapter 1 Petri 2