Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 2:16-29 Vulgata Latina (VULG)

16.  Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.

17.  Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.

18.  Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.

19.  Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.

20.  Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.

21.  Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei Segub.

22.  Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.

23.  Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad.

24.  Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.

25.  Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.

26.  Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.

27.  Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.

28.  Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.

29.  Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.

Read complete chapter 1 Petri 2