Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 19:9-19 Vulgata Latina (VULG)

9.  egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.

10.  Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum.

11.  Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui : et perrexerunt contra filios Ammon.

12.  Dixitque : Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi : si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium.

13.  Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri : Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet.

14.  Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium : et fugavit eos.

15.  Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem : reversusque est etiam Joab in Jerusalem.

16.  Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium : Sophach autem princeps militiæ Adarezer erat dux eorum.

17.  Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.

18.  Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.

19.  Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei : noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon.

Read complete chapter 1 Petri 19