Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 17:8-23 Vulgata Latina (VULG)

8.  et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.

9.  Et dedi locum populo meo Israël : plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur : nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,

10.  ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum.

11.  Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis : et stabiliam regnum ejus.

12.  Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum.

13.  Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.

14.  Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum : et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.

15.  Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

16.  Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia ?

17.  sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum : et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.

18.  Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum ?

19.  Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.

20.  Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris.

21.  Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat ?

22.  Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus.

23.  Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.

Read complete chapter 1 Petri 17