Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 11:19-33 Vulgata Latina (VULG)

19.  dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hæc fecerunt tres robustissimi.

20.  Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,

21.  et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.

22.  Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.

23.  Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.

24.  Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,

25.  inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam.

26.  Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,

27.  Sammoth Arorites, Helles Pharonites,

28.  Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,

29.  Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,

30.  Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,

31.  Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,

32.  Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.

33.  Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,

Read complete chapter 1 Petri 11