Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Petri 11:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.

2.  Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.

3.  Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.

4.  Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.

5.  Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,

6.  dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.

7.  Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.

8.  Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.

9.  Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.

10.  Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.

11.  Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.

12.  Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.

Read complete chapter 1 Petri 11