Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ioannis 5:3-7 Vulgata Latina (VULG)

3.  Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt.

4.  Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra.

5.  Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ?

6.  Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.

7.  Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : et hi tres unum sunt.

Read complete chapter 1 Ioannis 5