Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ioannis 4:17-21 Vulgata Latina (VULG)

17.  In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii : quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.

18.  Timor non est in caritate : sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet : qui autem timet, non est perfectus in caritate.

19.  Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.

20.  Si quis dixerit : Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere ?

21.  Et hoc mandatum habemus a Deo : ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

Read complete chapter 1 Ioannis 4