Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ioannis 3:6-13 Vulgata Latina (VULG)

6.  Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.

7.  Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.

8.  Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.

9.  Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.

10.  In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :

11.  quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.

12.  Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa.

13.  Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.

Read complete chapter 1 Ioannis 3