Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ioannis 3:16-23 Vulgata Latina (VULG)

16.  In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.

17.  Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?

18.  Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :

19.  in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.

20.  Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.

21.  Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :

22.  et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.

23.  Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.

Read complete chapter 1 Ioannis 3