Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ioannis 3:10-21 Vulgata Latina (VULG)

10.  In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :

11.  quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.

12.  Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa.

13.  Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.

14.  Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte :

15.  omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.

16.  In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.

17.  Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?

18.  Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :

19.  in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.

20.  Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.

21.  Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :

Read complete chapter 1 Ioannis 3