Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ioannis 2:17-27 Vulgata Latina (VULG)

17.  Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.

18.  Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est.

19.  Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.

20.  Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.

21.  Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est.

22.  Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.

23.  Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet.

24.  Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.

25.  Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.

26.  Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.

27.  Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo.

Read complete chapter 1 Ioannis 2