Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ioannis 2:12-21 Vulgata Latina (VULG)

12.  Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.

13.  Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.

14.  Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.

15.  Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo :

16.  quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.

17.  Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.

18.  Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est.

19.  Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.

20.  Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.

21.  Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est.

Read complete chapter 1 Ioannis 2