Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ioannis 2:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum :

2.  et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

3.  Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.

4.  Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.

5.  Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.

6.  Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

7.  Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.

8.  Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.

9.  Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.

10.  Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.

11.  Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.

12.  Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.

Read complete chapter 1 Ioannis 2