Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 6:8-15 Vulgata Latina (VULG)

8.  Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.

9.  Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.

10.  Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.

11.  Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.

12.  Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.

13.  Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,

14.  ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,

15.  quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium :

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 6