Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 6:11-21 Vulgata Latina (VULG)

11.  Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.

12.  Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.

13.  Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,

14.  ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,

15.  quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium :

16.  qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen.

17.  Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)

18.  bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,

19.  thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

20.  O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,

21.  quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 6