Vetus Testamentum

Novum Testamentum

1 Ad Timotheum 5:7-13 Vulgata Latina (VULG)

7.  Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.

8.  Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

9.  Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,

10.  in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.

11.  Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt :

12.  habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;

13.  simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.

Read complete chapter 1 Ad Timotheum 5